← Table of contents
Ancient Britain and the Invasions of Julius Caesar

Note 1346 — Chapter VII

Reading edition

Sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistolarum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse, ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistolam. Sed ex Balbi epistola pauca verba intellexerat, ad quae rescripsit his verbis: ‘De Cicerone te video quiddam scripsisse, quod ego non intellexi: quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem’. Q. fr., ii, 10, § 4. Cf. R. Y. Tyrrell, Correspondence of Cicero, ii, 1886, p. 110, note.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings