← Table of contents
Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Note (retour) — CODEX

Reading edition

Reversus Heraldus, Regem invenit novissimo laborantem morbo: Collectisque suis ab eodem contendit ut se regni institueret successorem. Contradicente vero Edouardo & Guilielmum præterea iterante, vehementius reclamant Heraldus & Cognati: Sic ut animo turbato Rex ad parietem versus 65, faciant (inquit) Angli prout volunt, Ducem sibi aut Regem, vel ut alii referunt 66 sicut tu eos attulisti sic & idem delegatum habes. Ænigmatice, sed quod ad Ducem Normanniæ potius referatur, qui Edouardum exceperat exulantem, pluribusque conservatum annis, regno hunc tandem exhibuerat 67.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings