Note (retour) — CODEX
Reading edition
Episcopos ejectos perpetuo carceri emancipat.Anno 1070 (3 Guiliel. I.) Concilium magnum in Octavis Paschæ Wintoniæ celebratum est 99, jubente & præsente Rege Guilielmo, Domino Alexandro Papa consentiente & per suos Legatos Carmenfredum Sedunensem Episcopum, & Presbyteros Johannem & Petrum Cardinales Sedis Apostolicæ, suam authoritatem exhibente. In hoc degradatur Stigandus Archiepiscopus Cantuariæ, tribus de causis. 1. Quod Episcopatum Wintoniæ, cum Archiepiscopatu injuste possideret. 2. Quod exulante Roberto Archiepiscopo sed non exauctorato, ejus Archiepiscopatum sumpserat, pallioque Cantuariaæ remanente, in missarum celebratione aliquandiu usus esset. 3. Quod a Benedicto quem S. Romana Ecclesia excommunicaverat, quod Sedem Apostolicam pecuniis invaserat, pallium postea accepisset. Multi præterea degradati sunt Episcopi & Abbates quos nec Ecclesiæ Canones, nec Leges seculi, nec causa evidens damnabat. Sed urgente hoc Rege calido, ut diminuta Anglorum potentia, familiares suos & Normannos induceret regni primordia firmaturos. Ejectos perpetuo mancipavit carceri, ne mutationes molirentur liberi; & in hoc se tueatur ut apud Virgilium Dido.