Note (retour) — CODEX
Reading edition
Pax restituta in Anglia.4. Idus Octob. cum Rex 322 & Magnates Franciæ a Papa impetrassent, ut, remota omni appellatione, Rex Angliæ anathemati subjiceretur, & regnum ejus interdicto, in Ecclesia redderet Archiepiscopum; pax eorundem mediatione post difficultates aliquot est composita, & Archiepiscopus ad sua omnia restitutus. Angliam igitur regreditur post sexenne fere exilium, & Calendis Decembris Sandwicum applicans, litteras quibus Papa Archiepiscopum Eboracensem, & Episcopos aliquot Regi obsequentiores suspendebat, donec Archiepiscopo satisfacerent, jam ad ipsos (celatos hactenus) propere mittit. Intellecto hoc, excanduit supra modum Rex: & per nuntios Archiepiscopum rogat ut suspensos absolvat; sed respondet ille, se non posse, quod majori innodarentur authoritate. Prorupit ergo Rex in verba aspera & minantia, quæ cum astantes excepissent, Willielmus de Traci, Reginaldus filius Ursi, Hugo de Marvilla, & Richardus Brito, de Normannia advolantes Canterburiam.