← Table of contents
Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Note (retour) — CODEX

Reading edition

Forinsecum servitium.Sub Conquestu etiam fuit adinventum (ut ex Bractono 88 liquet) Servitium forinsecum, alias extrinsecum & regale, i. e. servitium quo, ex ratione tenementorum non personæ, quispiam tenetur Regi militare. Et dicitur forinsecum & extrinsecum, non quod extra regnum faciendum sit, quod aliquando tamen accidat; sed quod extra servitium Domino feodali debitum (quod intrinsecum vocant) Regi sit præstandum: Ideo (inquit) dici possunt forinseca servitia, quia pertinent ad Dominum Regem, & non ad Dominum capitalem, nisi cum in propria persona profectus fuerit in servitio, &c. vel nisi, &c. De hoc vide plura apud eundem.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings