Note (retour) — CODEX
Reading edition
Cum vero inter loca aspera & nemorosa 291, pars istius exercitus anterior ab insidiatoribus profligata esset, recurrens in sequentem, Regem clamitat occisum esse. Quo audito, fugientibus cæteris, fugit una Henricus Essexiensis jure hæreditario Regis signifer; abjectoque vexillo regio, occurrentibus pariter Regem extinctum prædicat. Rex autem salvus fuit: At super hoc, Henricus a Roberto Montefort de proditione appellatur, & judicio Regis ad duellum cogitur, in quo a Roberto victus est. Rex tamen vitæ ejus pepercit, & detonsum trusit in monasterium Radingæ; sed amplissimum ejus patrimonium fisco attraxit.