Note (retour) — CODEX
Reading edition
Rex Eustachium filium coronari vult.Anno 17 regni sui, (id est Domini nostri 1151) Stephanus 260 convocatis Episcopis, filium suum Eustachium in Regem voluit coronari. Theobaldus autem Archiepiscopus Cantuar. cæterique Episcopi, Papæ literis ad Theobaldum datis prohibiti (quod Stephanus contra jusjurandum solium invaserat) recusarunt. Excandescentes igitur Rex & filius, concludi jubent Episcopos in domo quadam donec peragerent postulata. Sed cum nec hoc modo ad votum traherentur quamvis de capitibus suis dubitantes; solutis ipsis possessiones suas Rex ad fiscum rapit; & resipiscens brevi restituit eas.