Note (retour) — CODEX
Reading edition
Coronatur. Rex vovit Deo, Populo, Ecclesiæ.Horum primus Guilielmus Archiepiscopus Cantuariæ in die S. Stephani An. Dn. 1136. coronavit eum, cæteris acclamantibus; foeminæque subdi (velut turpe quiddam) renuentibus 227. Linivit scelus Hugonis Bigoti Senescalli Regis testimonium, qui solenni jurejurando coram Archiepiscopo protestatus est, quod dum Rex ageret in extremis, Imperatricem exhæredavit, & Stephanum igitur constituit Successorem. Juravit autem Rex Stephanus in Coronatione sua, tria ista, inter alia, Deo, populo, & Ecclesiæ 228.