← Table of contents
Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Note (retour) — CODEX

Reading edition

Ad minuendam potentiam H. fil. Roberti Ducis. Concil. Lond.Anno 1127. Rex 219 anxius de proditione & cæde Caroli Comitis Flandriæ sibi conjunctissimi; eoque magis quod Ludovicus Rex Franciæ ejus Comitatum dederat Guilielmo filio Roberti Ducis Normanniæ, nepoti atque hosti Regis Henrici; Concilium Londini ad Rogationes tenuit. Cujus auspiciis Galliam sequenti anno ingrediens, Ludovicum coegit auxilium suum Comiti subducere. Comes tamen pugnacissimus juvenis, a Theodorico Alamanno quem ad Flandriam occupandam Rex Henricus incenderat, victoriam reportavit, sed ex levi in manu vulnere, effudit animam; quod Henrico evenit foelicissime. Nulla enim Roberto Duci jam superstat soboles.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings