← Table of contents
Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Note (retour) — CODEX

Reading edition

Super quod idem Rex ad sectam prædicti Edwini, mandavit prædictis Willielmo Pincernæ, & Willielmo de Warrenn. quod ipsi deliberarent prædicto Edwino, omnes terras & dominationes suas ex quibus ejecerunt eum. Qui inde nihil voluerunt facere, sed prædictus Willielmus Pincerna dedit eidem Edwino unum messuagium, CCC. acras terræ, & tres faldas in Snetesham, quæ in antea vocabatur Netesham, tenendum de eodem Willielmo Pincerna per certa servitia, & retinuit ad opus suum & ad opus Willielmi de Warrennia, residuum prædictæ villæ de Snetesham unde ipsi feofaverunt alios de hominibus suis qui secum venerunt de Normannia. 75 Et prædictus Willielmus de Warrennia dedit similiter eidem Edwino, unum Messuagium, CCCC. acras terræ, & quatuor faldas in Sharnebourne, cum dominio ejusdem villæ, quas in antea vocabatur Shenebrunia, tenendum per certa servitia de eodem Willielmo de Warrennia, & retinuit ad opus suum residuum ejusdem villæ de Shernebourne cum advocatione Ecclesiæ, unde ipse feofavit alios de hominibus suis qui secum venerunt de Normannia.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings