Note (retour) — CODEX
Reading edition
Languescit hæc Synodus.Hæc Synodus (ut nonnullæ aliæ Westmonasterii habitæ) Londoniensis etiam vulgo dicebatur; & prima fuit quæ post longam reviviscit desuetudinem: Sed ejus constitutiones statim spretæ sunt & posthabitæ; cum ex discordia inter Regem & Anselmum Archiepiscopum circa investituras Ecclesiarum, tum 176 quod totus Clerus Eboracensis uxores dimittere aut castitatem profiteri strenue renuerunt. Adactus est etiam Anselmus ipse excommunicationem quam Synodus statuit singulis diebus dominicis in Sodomitas renovandam, rationabili dispensatione cohibere. 177 Criniti insuper comam nutriunt; & Abbates quidam qui hic pro Simonia sunt depositi; per Simoniam suas iterum, vel novas Abbatias consequuntur. Rex vero huic Concilio plurimum reddit vigorem anno regni sui X ut ibidem videas.