← Table of contents
Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Note (retour) — CODEX

Reading edition

Synodus Lambethæ. Nuptiæ Regis Henrici.An. Dn. 1101. In Synodo 160 Episcoporum Abbatum, Nobilium quorumcunque ac religiosi ordinis virorum Lambethæ habito, de nuptiis agitur inter Henricum Regem & Matildem filiam Malcolmi Regis Scotiæ, & Margaretæ Uxoris suæ, Sororis Edgari Ethelingi Saxonicorum Regum hæredis ultimi. Cum autem Matildis Wintoniæ in Coenobio Monialium enutrita, velum ex more Monialium gestasset aliquando; id in primis studiose quæritur, annon & ipsa Monialis esset. Decernitur vero, eam Coenobium subiisse castitatis solummodo tuendæ gratia; velumque non e voto, aut diuturno habitu; at sub temporum intervallis, modo præcipiente, modo coercente Catherina matertera sua illic Moniali induisse. Libera igitur totius Concilii acclamatione de nunciatur, & Regi nubit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings