Note (retour) — CODEX
Reading edition
Episcopatus jam gratis donat. Fructus retinet.Rex e morbo gravius laborans Gloverniæ 129 vitam suam corrigere, Ecclesias non amplius vendere, nec ad censum ponere, sed illas regia tueri potestate, irrectas leges destruere & rectas statuere, Deo promisit. Anselmo igitur Archiepiscopatum Cantuariæ jam largitur, & Roberto Bloet Cancellario suo Londoniensem præsulatum. Vacaverat per quatuor annos integros Archiepiscopatus, & in fiscum deportati sunt ejusdem redditus, qui successori semper antea conservabantur. His tamen 130 non pacatus Rex, 1000 libras ab Archiepiscopo deinceps petit, vel hoc solo nomine quod gratis promotioni suæ Episcopali annuisset. Renuit autem Archiepiscopus, pari dignum poena arbitratus, ante promotionem vel post eam pecunias numerare.