Note (retour) — CODEX
Reading edition
Sed quoniam de bastardis hæreditatem adeuntibus mentionem fecimus, a re non fuerit plura aliquot his attexere. Apud Boreales enim populos, a legitimis olim vix sunt discriminati. Sic Heraldus Harefoote (ut Swanum taceam) e sutoris calcearii filia oriundus in regnum Angliæ irrepsit, & Guilielmus Conquestor in ducatum Normanniæ, qui alioquin ad Dominum féodalem Henricum Regem Franciæ ob hæredis masculi defectum ransiisset. Refert tamen Chronicon de Bello, Guilielmum Nothum ab Henrico Rege in successionem Normanniæ ideo susceptum, quod Robertus Dux Normanniæ pater Guilielmi ab Henrico postulatus ejusdem filium post natum in Regem Franciæ suscepisset. A borealibus etiam in austrum transmigrantes Longobardi, morem hunc in Italiam traduxere, ut inter filios legitimos portionem licet non æqualem naturales sortirentur, quod in suis claret Legibus. Sed de hoc Hovedenum audi 69. Est autem sciendum quod consuetudo regni Norwegiæ est usque in hodiernum diem, quod omnis qui alicujus Regis Norweiæ dignoscitur esse filius, licet sit spurius, & de ancilla genitus, tantum sibi jus vendicat in regnum Norweiæ, quantum filius Regis conjugati, & de libera genitus; & ideo fiunt inter eos prælia indefinenter, donec unus eorum vincatur & interficiatur.