Note (retour) — CODEX (continued 2)
Reading edition
Variorum furtorum poena in Suffliete.Curia de Suffliete dicit & parata est probare, quod tempore Domini Gi. Episcopi 387 venit quidam homo Parmentarius nomine, & furatus est bladum nocte de granario Monachorum in Suffliete, cum quo blado captus est & in eadem curia incarceratus, & habuit judicium suum in eadem curia de Suffliete, scil. quod ivit ad aquam apud Suttune, & fuit mundus. Et tunc fuit Coronarius Domini Regis Osbernus Monachus, qui præsens fuit ad illud judicium faciendum.