Note (retour) — CODEX (continued 2)
Reading edition
Anno 1184 372. Gilbertus de Plumtun, Miles nobilis, coram Rege & Ranulfo de Glanvilla Justitiario Angliæ, convictus est de raptu, & suspendio judicatus. Dum autem Wigorniæ duceretur ad patibulum, clamante populo eum justum esse & innocentem; accurrit, in articulo suspensionis, Episcopus civitatis, ministrisque & carnifici prohibet sub anathemate, ne die illa (erat quippe Dominica, & festum S. Mariæ Magdalenæ) eum morti traderent. Reducto igitur in diem crastinam, Rex interea vitam cedit, non ignarus a Glanvilla prosecutum ex invidia, ut suspensi uxorem, filiam Rogeri Galewast, cum hæreditate ejus, Reinero Vicecomiti suo Eboracensi in conjugem daret. A morte tamen liberatum in carcere detinuit Justitiarius usque ad Regis obitum.