Note (retour) — CODEX (continued 2)
Reading edition
Literæ Regis pro colligenda pecunia redemptionis.Rex per literas ad Justitiarios & fideles suos totius Angliæ, datas apud Hagenou in Germania 3. Cal. Maii 425, petit colligi in redemptionis suæ solutionem 70,000 marcas argenti, transmittique ad eum omni expeditione. A Justitiariis petit ut honorifice & magnifice ei subveniant, cum de proprio, tum ex mutuo alacre aliis exemplum præbentes. Universum autem (inquit) aurum & argentum Ecclesiarum diligenti observatione & scripti testimonio, ab ipsarum Ecclesiarum Prælatis accipiatis: eisque per sacramentum vestrum, & aliorum Baronum nostrorum, quos volueritis, affirmetis, quod eis plenarie restituetur.