← Table of contents
Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Note (retour) — CODEX (continued 2)

Reading edition

Proferuntur jam primum ab Archiepiscopo Rothomagensi & Guilielmo Marescallo Comite Strogoil, literæ Regis 419 Messinæ datæ, quibus præcepit, ut iidem Archiepiscopus & Marescallus in regimine regni Cancellario associarentur, & quod Cancellarius sine illorum consilio, & aliorum pariter assignatorum, nihil de negotio Regis vel regni tractaret: Aliter si in detrimentum regni quicquam faceret, deponeretur, & loco ejus Rothomagensis Archiepiscopus institueretur. Totius igitur Concilii judicio Cancellarius deponitur, & Rothomagensis instituitur.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings