Note 6* — MUSCULAR SENSATIONS, OR THOSE FEELINGS WHICH ACCOMPANY THE ACTION OF THE MUSCLES.
Reading edition
Itaque et sensioni adhæret, proprie dictæ, ut ei aliqua insita sit perpetuo phantasmatum varietas, ita ut aliud ab alio discerni posset. Si supponeremus, enim, esse hominem, oculis quidem claris cæterisque videndi organis recte se habentibus compositum, nullo autem alio sensu præditum, eumque ad eandem rem eodem semper colore et specie sine ulla vel minima varietate apparentem obversum esse, mihi certe, quicquid dicant alii, non magis videre videretur, quam ego videor mihi per tactûs organa sentire lacertorum meorum ossa. Ea tamen perpetuo et undequaque sensibilissima membrana continguntur.—Adeo sentire semper idem, et non sentire, ad idem recidunt. Hobbes, Elem. Philos. Pars IV. c. xxv. § 5.—(Author’s Note.)