← Table of contents
An Historical Sketch of Sacerdotal Celibacy in the Christian Church

Note 1394 — XXVIII. THE COUNCIL OF TRENT.

Reading edition

Concil. Trident. Sess. XXIV. De Sacrament. Matrimon.

Can. IX. Si quis dixerit clericos in sacris ordinibus constitutos, vel regulares castitatem solemniter professos, posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse, non obstante lege ecclesiastica vel voto; et oppositum nihil aliud esse quam damnare matrimonium; posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiamsi eam voverint, habere donum; anathema sit; quum Deus id recte petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id quod possumus tentari.

Can. X. Si quis dixerit statum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis vel cœlibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut cœlibatu, quam jungi matrimonio, anathema sit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings