← Table of contents
An Historical Sketch of Sacerdotal Celibacy in the Christian Church

Note 1277 — XXVI. THE ANGLICAN CHURCH. (continued 2)

Reading edition

Qui autem istis darent filias suas, ne protestantes quidem fere inveniebantur, nedum Catholici: primum quia existimant id esse per se infame, ut sint vel dicantur uxores presbyterorum. Secundo, quia juxta leges regni non sunt adhuc vera sed adulterina conjugia, ac proinde proles illegitima. Tertio quia non accrescit his uxoribus aut liberis suis ex maritorum loco aut honore in Republica ulla dignitas aut existimatio, quod est contra naturam veri matrimonii. Non enim Archiepiscopus, Episcopus, aliusve hodie prælatus in Anglia si sit conjugatus, tribuit quicquam ex eo honoris vel præeminentia uxori suæ, non magis quam si esset ejus tantum concubina. Hinc sit ut nec eas Elizabetha in aulam, nec principum uxores in consortium ullo modo admittant, ne Archiepiscoporum quidem vocatas conjuges; sed debent eas mariti domi continere, pro vasis tantem libidinis aut necessitatis suæ. Quæ istis ergo conditionibus, vel summis prælatis conjungerentur, cum honestiores paucæ aut nullæ reperiebantur, quas poterant habere accipere fuit necesse. Sed et aliis modis utcumque istorum hominum cupiditati per magistratum civilem impositum est frænum. Nam et Collegiorum alumni qui in Anglicanis universitatibus admodum multi erant, otioque ac saturitate panis abundabant, ac admodum provecti ætate erant, cupiebant et ipsi habere uxores; sed videbatur inconveniens, et id privilegii Collegiorum tantum Rectoribus concessum est, cum hac tamen exceptione, ut conjuges seorsim plerunque extra Collegia constituant, rariusque eas intromittant.—De Schismate Anglicano Lib. III. (Ingoldstat. 1586, p. 300).

See also Florimund. Raemund. Histor. Memoral. Lib. VI. cap. xii.

Of course much allowance must be made for the statements of so keen a partisan as Sanders, and one who had suffered so much from those whom he satirized, yet he was a man of too much shrewdness to make statements which his contemporaries could recognize as entirely destitute of foundation.

Even to this day the position of the wives of the Anglican prelates is made a subject of ridicule by Catholic polemics. A recent Italian tract entitled “Il Celibato del sacerdozio Cattolico” remarks “Osservate piuttosto le mogli de’ vescovi e degli arcivescovi Anglicani, tenute esse in conto di concubine non hanno posto alcuno nella civile società.”—Panzini, Confessione di un Prigioniero, p. 472.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings