← Table of contents
An Historical Sketch of Sacerdotal Celibacy in the Christian Church

Note 1417 — XXIX. THE POST-TRIDENTINE CHURCH.

Reading edition

“Plerosque ... abjecto Dei timore et sine ulla hominum verecundia, concubinas palam habere, easque perinde, ac si legitimæ eorum uxores essent, in ecclesiis et aliis locis publicis conspici, vulgo iisdem, quibus illi vocantur, officiorum et dignitatum nominibus appellatas; eoque hæreses tantopere crevisse, ac multiplicatas fuisse; quod ecclesiastici tam turpiter et nequiter vivendo, omnem plane existimationem amiserint, et in summam non apud hæreticos modo, sed etiam Catholicos contemptionem venerint.... Nisi enim tam nefandum concubinatus vitium extirpetur, nullam spem reliquam esse videmus reprimi posse hæreses. Sed timemus (quod Deus avertat) ne brevi tempore istæ, quæ supersunt, Catholicorum reliquias amittantur, et omnis prorsus Catholicæ religionis cultus apud vos extinguatur.”—Breve Pii V. ad Archiep. Salzburg. (Hartzheim VII. 231).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings