← Table of contents
An Historical Sketch of Sacerdotal Celibacy in the Christian Church

Note 533 — XIV. HILDEBRAND.

Reading edition

Cujus prudentia, non solum in Italia sed etiam in Theutonicis partibus refrenata est sacerdotum incontinentia, scilicet quod prædecessores ejus in Italia prohibuerunt, hoc ipse in aliis ecclesiæ catholicæ partibus prohibere studiosus attemptavit.—Bertold. Constant, ann. 1073.—Also Bernald. Constant, ann. 1073.

Gregorius ... connubia clericorum a subdiaconatu et supra, per totum orbem Romanum edicto decretali, in æternum prohibuit.—Gotefrid. Viterb. Chron. P. XVII.

Sed et datis decretis clericorum a subdiaconatu et supra connubia in toto orbe Romano cohibuit.—Otton. Frisingen. Chron. Lib. VI. c. 34.

Eodem quoque tempore canones antiqui de continentia ministrorum sacri altaris innovari novis accedentibus præceptis cœperunt, per hunc Urbanum Papam et prædecessores suos Gregorium VII. et Nicholaum II. atque Alexandrum II.—Chron. Reichersperg. ann. 1098.

Tempore illo cum Gregorius qui et Hiltebrant Romani pontificatus jura disponeret, hoc decretum quidem antiquitus promulgatum, nunc autem innovatum est, ut videlicet omnes in sacris ordinibus constituti, presbyteri scilicet et diaconi, a cohabitationibus feminarum se, ut decet, cohiberent, aut ab officio cessarent.—Gest. Trevir. Archiep. cap. XXX. (Martene Ampliss. Collect. IV. 174).

Hoc tamen ab eo tempore fuit introductum ut nullus ordinaretur in presbyterum conjugatus: et ordinandi omnes castitatem promittere compellantur coram ordinante.—Chron. Hirsaug. ann. 1074.

One chronicler, however, attributes the reform to Alexander II. “Constituit etiam ut nullus presbyter sive diaconus vel subdiaconus, uxorem habeat, sive concubinam in occidentali ecclesia, sed ut sint casti.”—Chron. S. Ægid. in Brunswig. ann. 1071.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings