Note 482 — XII. PETER DAMIANI.
Reading edition
Sanctis eorum femoribus volui seras apponere. Tentavi genitalibus sacerdotum (ut ita loquar) continentiæ fibulas adhibere.... Hujus autem capituli nudam saltem promissionem tremulis prolatam labiis difficilius extorquemus. Primo, quia fastigium castitatis attingere se posse desperant; deinde quia synodali se plectendos esse sententia propter luxuriæ vitium non formidant. ... Si enim malum hoc esset occultum, fuerat fortassis utcunque ferendum; sed, ah scelus! omni pudore postposito, pestis hæc in tantum prorupit audaciam, ut per ora populi volitent loca scortantium, nomina concubinarum, socerorum quoque vocabula simul et socruum ... postremo, ubi omnis dubietas tollitur, uteri tumentes et pueri vagientes etc.—Damiani Opusc. XVII.