← Table of contents
An Historical Sketch of Sacerdotal Celibacy in the Christian Church

Note 127 — V. ENFORCEMENT OF CELIBACY.

Reading edition

Proh nefas! episcopos sui sceleris dicitur habere consortes: si tamen episcopi nominandi sunt qui non ordinant diaconos nisi prius uxores duxerint; nulli cœlibi credentes pudicitiam, immo ostendentes quam sancte vivant qui male de omnibus suspicantur; et nisi prægnantes uxores viderint clericorum, infantesque de ulnis matrum vagientes, Christi sacramenta non tribuant.... Hoc docuit Dormitantius, libidini fræna permittens, et naturalem carnis ardorem, qui in adolescentia plerumque fervescit, suis hortatibus duplicans, immo extinguens coitu fœminarum, ut nihil sit quo distemus a porcis, etc.—Hieron. adv. Vigilant. c. 2.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings