← Table of contents
An Historical Sketch of Sacerdotal Celibacy in the Christian Church

Note 279 — IX. THE CARLOVINGIANS.

Reading edition

Modo autem maxima ex parte episcopales sedes traditæ sunt laicis cupidis ad possidendum, vel adulteratis clericis, scortatoribus et publicanis sæculariter ad perfruendum.... Si invenero inter illos diaconos quos nominant, qui a pueritia sua semper in stupris, semper in adulteriis et in omnibus semper spurcitiis vitam ducentes, sub tali testimonio venerunt ad diaconatum, et modo in diaconatu concubinas quatuor vel quinque vel plures noctu in lecto habentes, evangelium tamen legere et diaconos se nominare non erubescunt, nec metuunt: et sic in talibus incestis ad ordinem presbyteratus venientes, in iisdem peccatis perdurantes, et peccata peccatis adjicientes, presbyteratus officio fungentes, dicunt se pro populo posse intercedere, et sacras oblationes offerre. Novissime, quod pejus est, sub talibus testimoniis per gradus singulos ascendentes, ordinantur et nominantur episcopi. Si usquam tales invenero inter illos, rogo ut habeam præceptum et conscriptum auctoritatis vestræ, quid de talibus diffiniatis, ut per responsum Apostolicum convincantur et arguantur peccatores.—Bonifacii Epist. 132.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings