← Table of contents
An essay towards a theory of apparitions

Note 7 — CHAP. II.

Reading edition

Lib. i. p. 76, 77. Nam aut in vultu fœditas est, ac turpitudo, aut uncis, hamisque, quales obscænis vulturibus insunt manus pedesve depravatos habent, aut denique insolita, atque insigni aliqua nota quæ naturæ immanitatem prodant, conspicuos se ostendunt. Joannes Piscator, Henaezel; Salome, Catharina Balandræa, Nicolæa Ganatia, Sennel Armentaria, et Joanna Gerardina, retulerunt se & sæpe, et otiosé, atque attenté considerasse suos Magistellos, cum præsentes colloquerentur; observasseque semper illis obscuras atrasque fuisse facies: ac (quod Jornandes dicit de Hunnis, quos Demonibus incubis satos ferunt) offæ similes: lumina penitus abdita, flammæ tamen instar micantia: Oris rictus sparsos, profundos, ac perpetuó olidi, sulphureique aliquid æstuantes: manus strigosas, et villis atque hamis deformes: pedes corneos bifidosque: staturam nunquam justam, sed aut brevitate aut vastitate semper aliqua insolentem, totamque adeo Seriem extra modum.

Addit Alexia Belhoria, illum se aliquando vidisse capite, vel pede altero truncum, mutilumque, cum forté saltationes nocturnas uná cum suis agitaret. Quæ res me in memoriam inducit ejus rumoris, qui me puero circumferebatur de Empusis, quarum frequentes de nocte choreæ in triviis tum videri ferebantur (la Mequie Hennequin) id est, familiam Hellequinam vocitabant: nam Hellequinos ab incubis Dæmonibus suam traxisse originem non ignobiles Scriptores prodiderunt.

Nicolæa Ganatia, Eva Hesoletia, Jana Nigra Armacuriana, ac pleræque aliæ vocem illis esse aiunt, qualem emittunt, qui os in dolium, aut testam rimosam, insertum habent.... Aut certé exilem et debilem, p. 80.

In the 6th chapter, Remy has indulged his curiosity in a most extraordinary, and almost reprehensible manner.

Ab hoc qui nobis istos concubitus, succubitusque Dæmonum memorant uno ore loquuntur omnes, nihil iis frigidius &c. The other details are too shocking to be repeated, p. 55.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings