← Table of contents
An Essay on the Shaking Palsy

Note 9 — CHAP. II.

Reading edition

Ad idem genus morbi altera species rarissima ab auctoribus prætervisa referenda videtur, quam non aptius nominari posse putem quàm scelotyrbem festinantem, seu festiniam.

Sect. II. Scelotyrbe festinans: est peculiaris scelotyrbes species in qua ægri solito more dum gradi volunt currere coguntur, quod videre est apud D. Carquet, et observavit Leydæ illustr. Gaubius. Patholog. instit. 751, et in loquela hæc volubilitas dicitur quâ lingua præcurrit mentem. Video actu mulierem sexagenariam hoc affectam morbo siccitati nervorum tribuendo; laborat enim rheumatismo sicco, seu ab acrimonia sanguinis, dolores nocte a calore recrudescunt, à thermis non sublevantur: ei præscripsi phlebotomiam, et præmissis jusculis ex lactucâ, endiviâ, et collo arietis, lene catharticum, inde vero lacticinia.

Est affinitas cum scelotyrbe, chorea viti, deest flexibilitas in fibris musculorum; unde motus breves edunt, et conatu seu impetu solito majori, cum resistentiam illam superare nituntur, velut inviti festinant, ac præcipiti seu concitato passu gradiuntur. Chorea viti pueros, puellasve impuberes aggreditur; festinia vero senes, et duos tantum hactenus observare mihi contigit. Quam multos autem videmus morbos, paucissimosque observamus. De theoria et pràxi nihil habeo quod dicam; etenim sola experienta praxin cujusvis morbi determinat, et ex hac pro felici vel infausto successu theoria dein elicienda est. Nosolog. Methodic. Auctore, Fr. Boissier de Sauvages. Tomi. II. Part ii. p. 108.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings