← Table of contents
An Account of the Sore Throat Attended With Ulcers

Note 30 — OF THE SORE THROAT Attended with ULCERS;

Reading edition

Si quis tamen vel digitis, vel aliquo instrumento levi ipsam (materiam aliam) auferre tentâsset, quamvis operatio hæc fieret absque dolore, ea tamen ablata brevissimo tempore peribant ægrotantes; quod præ cæteris in Petro Soprano genero meo observatum est, cui cum hujusmodi mortificatio apparuisset in suprema superficie dictarum glandularum faucium, et palati, ita ut videretur esse maximo respirationi et deglutitioni impedimento, chirurgus existimans posse facillimo negotio a subjectis partibus eam separari solis digitis, levissime quidem eam abstulit; quæ ablata, tantum abest ut juverit deglutitionem aut respirationem, ut utraque potius actio læsa magis fuerit, unde brevissimo tempore miser, meo cum maximo dolore, mortem oppetiit; id quod etiam in aliis quamplurimis pueris sæpius observavi, et præfertim in ejusdem Petri filiolo nepoti ex filia, quinque annorum, mihi carissima, qui post paucos dies eodem modo, quo pater, vitam cum morte mutavit. Cortes. Miscel. Med, p. 697.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings