← Table of contents
Account of a Tour in Normandy, Volume 2

Note 65 — LETTER XXI.

Reading edition

"Sed ne quid omittam eorum etiam quæ unum Antonium Mallet habent auctorem, anno 1572, cum prorex urbis Lexoviensis Livarotus a Carolo rege literas accepisset, quibus qui Lexovii infecti erant hæresi occidi omnes jubebantur per eos dies quibus princeps civitas cruore ejus insaniæ hominum commaduerat, easque communicasset episcopo: Neque sum passurus, inquit præsul, oves meas, et quamquam evagatas Christi caula, meas tamen adhuc, necdum desperatas, gladio trucidari. Referente contra prorege imperio se mandatoque urgeri principis; quod si posthabeatur, omnem esse periculi aleam in caput suum moriendique necessitatem redituram: Et polliceor, inquit episcopus, illa te eximendum, postulantique cautionem, præsul consignatum manu sua scriptum tradidit, fidem datam confirmans. Qua illico publicata clementia, et ad errantes oves perlata, sollicitudine præsulis vigilantis circa gregis commissi sibi salutem et conservationem, rediere sensim in ecclesiæ sinum omnes quotquot Lexovii per ea tempora novum istud fataleque delirium dementarat, nec ultra ibidem diu visi qui a recta fide aberrarent."--Gallia Christiana, p. 802.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings