← Table of contents
Account of a Tour in Normandy, Volume 2

Note 62 — LETTER XXI.

Reading edition

The preamble of the charter is as follows:--"Nulli dubium videri debet futuros esse haeredes Regni coelestis, et cohaeredes Dei, qui Christum haeredem sui facientes, eorum, quæ in hujus vitae peregrinatione, quasi a quadam paterna haereditate possident, locis ea Divino cultui deditis mancipare non dubitant. Ad quam rem, nostram firmat fidem calix aquæ frigidae, qui, juxta Evangelicum verbum, suo pollet munere. Non ergò divini muneris gratia privari credendi sunt, qui Ecclesiasticis obsequiis, etsi officio non intersunt, rerum tamen suarum admistratione, Divini officii sustentant ministros: ea spe temporalem subministrantes alimoniam, ut sic solummodò coelestibus reddant intentos, qui coelestis Regis assiduo constituuntur invigilare obsequio, participes fiant ejusmodi beneficii omnimodò."--Neustria Pia, p. 398.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings