← Table of contents
Account of a Tour in Normandy, Volume 2

Note 36 — LETTER XVIII.

Reading edition

This curious transaction, which took place in the year 1119, is related with considerable näiveté by Ordericus Vitalis, p. 852, as follows:--"Henricus Rex rebellibus ultrà parcere nolens, pagum Ebroicensem adiit, et Ebroas cum valida manu impugnare coepit. Sed oppidanis, qui intrinsecus erant, cum civibus viriliter repugnantibus, introire nequivit. Erant cum illo Ricardus filius ejus, et Stephanus Comes nepos ejus, Radulfus de Guader, et maxima vis Normannorum. Quibus ante Regem convocatis in unnm, Rex dixit ad Audinum Episcopum. "Videsne, domine Præsul, quòd repellimur ab hostibus, nec eos nisi per ignem subjugare poterimus? Verùm, si ignis immittitur, Ecclesiæ comburentur, et insontibus ingens damnum inferetur. Nunc ergo, Pastor Ecclesiæ, diligentèr considera, et quod utilius prospexeris providè nobis insinua. Si victoria nobis per incendium divinitùs conceditur, opitulante Deo, Ecclesiæ detrimenta restaurabuntur: quia de thesauris nostris commodos sumptus gratantèr largiemur. Unde domus Dei, ut reor, in melius reædificabuntur." Hæsitat in tanto discrimine Præsul auxius, ignorat quid jubeat divinæ dispositioni competentius: nescit quid debeat magis velle vel eligere salubrius. Tandem prudentum consultu præcepit ignem immitti, et civitatem concremari, ut ab anathematizatis proditoribus liberaretur, et legitimis habitatoribus restitueretur. Radulfus igitur de Guader a parte Aquilonali primus ignem injecit, et effrenis flamma per urbem statim volavit, et omnia (tempos enim autumni siccum erat) corripuit. Tunc combusta est basilica sancti Salvatoris, quam Sanctimoniales incolebant, et celebris aula gloriosæ virginis et matris Mariæ, cui Præsul et Clerus serviebant, ubi Pontificalem Curiam parochiani frequentabant. Rex, et cuncti Optimales sui Episcopo pro Ecclesiarum combustione vadimonium supplicitèr dederunt, et uberes impensas de opibus suis ad restaurationem earum palam spoponderunt."

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings