Note 41 — A TREATISE, &c.
Reading edition
“Utuntur tamen ejus decocto ad roborandum ventriculum frigidiorem, adjuvandamque concoctionem, et non minùs ad auferendas a visceribus obstructiones; in tumoribusque hepatis lienifque frigidis, et antiquis obstructionibus, feliciori cum successu decoctum multos dies experiuntur. Quod etiam uterum maximè respicere videtur, ipsum enim excalfacit, obstructionesque ab eo aufert, sic enim in familiari usu est apud omnes Ægyptias, Arabasque mulieres, ut semper, dum fluunt menses, ipsorum vacuationem, hujus decocti ferventis multum paulatim sorbillantes, adjuvent. Ad promovendos etiam, in quibus suppressi sunt, usus hujus decocti, purgato corpore multis diebus, utilissimus est.” P. Alpin. Lib. de Plantis Ægypti, cap. 16.—“Pellens est; qua ratione, non sine fructu, tanquam emmenagogum, in menstruis suppressis adhibetur. Linnæi, Amœnitat. Acad. Vol. VI. p. 179.