← Table of contents
A mechanical and critical enquiry into the nature of hermaphrodites

Note 88 — Chap. III.

Reading edition

‘Fæmina erat, Æthiopica mulier, earum quas cingaras appellant Longobardi, hæc neque agere neque pati poterat, nam uterque sexus illi imperfectus contigerat suo magno malo: Penis namque minimi digiti longitudinem crassitiemque non excedebat: Vulvæ autem foramen adeo angustum erat, ut minimi digiti apicem vix intromitteret: optabat misera ut illi hunc penem ferro evellerem, quippe qui sibi impedimento esse diceret, dum cum viro coire exoptabat. Optabat etiam ut vulvæ foramen illi amplificarem, ut viro ferendo idonea esset. Ego vero qui horum vasorum discrimen intueri fæpiùs cupiebam verbis detinui. Non enim sum ausus aggredi illius cupiditati satisfacere, quoniam id absque vitæ discrimine fieri non posse existimabam.’

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings