Note 30 — Chap. I.
Reading edition
Observationes Medicæ, Cap. 35. p. 241. Habuit autem hæc Τριβας, naturalia sua, saltem quod ad externam faciem, haud aliter conformata ac aliæ mulieres. Sed intus percipiebatur evidenter (uti quidem testabantur tres obstretrices) paulo ante urinæ iter, Glandulosa aliqua caruncula, quam Clitoridem vocant Medici. Quæ licet in aliis feminis, vix unguis exprimat magnitudinem; dicebatur tamen in salaci hac fricatrice accedere ad longitudinem dimidiati digiti, & crastitudine sua haud male referre colem puerilem.