Note 35 — Chap. I.
Reading edition
‘Hæc ergo corpore erat satis procero, macilento tamen, voce virili, capillos longos habens, mentum lanugine obsitum, (pilos enim prodeuntes volsella evellere solebat) mammis carebat; pube erat piloso, pene longo, præputio denudato, & bene attrito; Scroto & testibus propendentibus carebat; sub pene in perinæo, ubi calculi extrahi consuevere, rima offerebatur oblonga, medium circiter digiti articulum profunda.... Hinc virum potius quam fæminam agnovimus. Interrogatus de venereis actubus, confessus se cum pluribus meretricibus, rem habuisse, & cum voluptate & cum seminis profusione; insuper quando vel rem haberet; vel solum incalesceret, penisve erigeretur, in inguine dextro testiculum protuberare (aliquando enim Testes in Scrotum non descendunt, sed in inguinibus subsistunt....) affirmavit; quod etiam tangendo persensimus; a sinistris vero nil unquam, nec extra, nec in conflictu venereo persensisse, nec etiam ex rima vulvam æmulante, quicquam unquam effluxisse.