Note 742 — from the Origins To the Renaissance (continued 7)
Reading edition
"Nostra ætas prolapsa ad fabulas et quævis inania, non modo sures et cor prostituit vanitati, sed oculorum et aurium voluptate suam mulcet desidiam.... Nonne piger desidiam instruit et somnos provocat instrumentorum suavitate, aut vocum modulis, hilaritate canentium aut fabulantium gratia, sive quod turpius est ebrietate vel crapula?... Admissa sunt ergo spectacula et infinita tyrocinia vanitatis, quibus qui omnino otiari non possunt perniciosius occupentur. Satius enim fuerat otiari quam turpiter occupari. Hinc mimi, salii vel saliares, balatrones æmiliani, gladiatores, palæstritæ, gignadii, præstigiatores, malefici quoque multi et tota joculatorum scena procedit. Quorum adeo error invaluit, ut a præclaris domibus non arceantur, etiam illi qui obscenis partibus corporis oculis omnium eam ingerunt turpitudinem, quam erubescat videre vel cynicus. Quodque magis mirere, nec tunc ejiciuntur, quando tumultuantes inferius crebro sonitu aerem fœdant, et turpiter inclusum turpius produnt.... Jucundum quidem est et ab honeste non recedit virum probum quandoque modesta hilaritate mulcere." "Policraticus," Book i. chap. viii., in "Opera Omnia," ed. Giles, Oxford, 1848, vol. iii. p. 42.