Note 281 — from the Origins To the Renaissance (continued 4)
Reading edition
"Ipsum quoque cultum religionis incestat, quod ante conspectum Domini, in ipsis penetralibus sanctuarii, lascivientis vocis luxu, quadam ostentatione sui, muliebribus modis notularum articulorumque cæsuris stupentes animulas emollire nituntur. Quum præcinentium et succinentium, canentium et decinentium, præmolles modulationes audieris, Sirenarum concentus credas esse, non hominum, et de vocum facilitate miraberis quibus philomena vel psitaccus, aut si quid sonorius est, modos suos nequeunt coæquare." "Opera," vol. iii. p. 38 (see on this same subject, below, p. 446).