Note 277 — from the Origins To the Renaissance (continued 4)
Reading edition
"Ait miles, 'o carissima domina, mihi præ omnibus prædilecta hodie fere vitam amsi; sed cum ad mortem judicari debuissem, intravit subito quidam miles formosus valde, bene militem tam formosum nunquam antea vidi, et me per prudentiam suam non tantum a morte salvavit, sed etiam me ab omni solutione pecuniæ liberavit.' Ait puella: 'Ergo ingratus fuisti quod militem ad prandium, quia vitam tuam taliter salvavit, non invitasti.' Ait miles: 'Subito intravit et subito exivit.' Ait puella: 'Si cum jam videres, haberes notitiam ejus?' At ille 'Etiam optime.'" Ibid.