Note 65 — from the Origins To the Renaissance (continued 2)
Reading edition
"Talis mihi videtur, vita hominum præsens in terris ad comparationem ejus, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad cœnam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio et calido effecto cœnaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniensque unus passerum, citissime pervolaverit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore quo intus est, hiemis tempestati non tangitur, sed tamen parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita hæc vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidve præcesserit, prorsus ignoramus. Unde si hæc nova doctrina certius aliquid attulit merito esse sequenda videtur." "Historia Ecclesiastica gentis Anglorum," book ii. cap. 13, year 627.