← Table of contents
A literary history of Rome in the Silver Age

Note 380 — Chapter IV · CELSUS: MELA: MISCELLANEOUS LEARNING

Reading edition

V. xxvi. 1: “In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis, primum eum qui seruari non potest, non attingere, nec subire speciem eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit: deinde, ubi grauis metus, sine tamen desperatione, est, indicare necessariis periclitantis, in difficili rem esse; ne, si uicta ars malo fuerit, uel ignorasse uel fefellisse uideatur. Sed ut haec prudenti uiro conueniunt, sic rursus histrionis est paruam rem attollere quo plus praestitisse uideatur.”

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings