← Table of contents
A literary history of Rome in the Silver Age

Note 272 — Chapter III · VELLEIUS, CURTIUS AND HISTORY

Reading edition

II. lxvi. 3: “nihil tamen egisti, M. Antoni (cogit enim excedere propositi formam operis erumpens animo ac pectore indignatio), nihil, inquam, egisti mercedem caelestissimi oris et clarissimi capitis abscisi numerando auctoramentoque funebri ad conseruatoris quondam rei publicae tantique consulis inritando necem. rapuisti tum Ciceroni lucem sollicitam et aetatem senilem et uitam miseriorem te principe quam sub te triumuiro mortem, famam uero gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti ut auxeris. uiuit uiuetque per omnem saeculorum memoriam dumque hoc uel forte uel prouidentia uel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo uidit, ingenio complexus est, eloquentia inluminauit, manebit incolume, comitem aeui sui laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas illius in te scripta mirabitur, tuum in eum factum exsecrabitur.” For rhetorical interrogations, see II. liii. 2.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings