← Table of contents
A literary history of Rome in the Silver Age

Note 324 — Chapter III · VELLEIUS, CURTIUS AND HISTORY

Reading edition

III. vi. 17-20: “Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem, quantum huius utique regis uel admirationi dediti fuerint uel caritate flagrauerint. Iam primum nihil sine diuina ope aggredi uidebatur: nam cum praesto esset ubique fortuna, temeritas in gloriam cesserat. Aetas quoque uix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens, omnia eius opera honestabat et, quae leuiora haberi solent, plerumque militari gratiora uolgo sunt: exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paulum a priuato abhorrens, militaris uigor: quibus ille uel ingeni dotibus uel animi artibus ut pariter carus ac uenerandus esset effecerat.”

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings