Note 201 — Chapter II · VALERIUS MAXIMUS—A REPERTORY FOR SPEAKERS
Reading edition
VI. ix. ext. 7: “Caduca nimium et fragilia, puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista quae uires atque opes humanae uocantur. Affluunt subito, repente dilabuntur: nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt; sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta, quos sublime extulerunt, improuiso recursu destitutos, profundo cladium miserabiliter immergunt. Itaque neque existimari neque dici debent bona, quae inflictorum malorum amaritudinem desiderio sui duplicant.”