Note 5 — Chapter VII
Reading edition
"Generositatem vero et generis nobilitatem præ rebus omnibus magis appetunt. Unde et generosa conjugia plus longe capiunt quam sumptuosa vel opima. Genealogiam quoque generis sui etiam de populo quilibet observat, et non solum, avos, atavos, sed usque ad sextam vel septimam et ultra procul generationem, memoriter et prompte genus enarrat in hunc modum Resus filius Griffini filii Resi filii Theodori, filii Aeneæ, filii Hoeli filii Cadelli filii Roderici magni et sic deinceps.
"Genus itaque super omnia diligunt, et damna sanguinis atque dedecoris ulciscuntur. Vindicis enim animi sunt et iræ cruentæ nec solum novas et recentes injurias verum etiam veteres et antiquas velut instanter vindicare parati" ("Cambriæ Descriptio," Cap. XVII.).