Note 5 — Chapter XXXVI
Reading edition
"Origo enim rîmæ arabica inter fabulas omnino rejicienda est.... Porro rîma ex solo naturali processu latinæ linguæ explicari nullo modo potest. Apud Latinos nec res extitit nec nomen.... Assonantia finalis vel rîma, sæculo quarto abeunte et quinto incipiente vulgaris ævi, primus occurrit in hymnis latinis ecclesiæ mediolanensis qui sancto Ambrosio et Sancto Augustino tribuuntur. Prima itaque rîmæ certa exempla inveniuntur in solo celtico, apud celticas gentes, in carminibus conditis a poetis, qui vel celticæ originis sunt, vel apud celticas gentes diu commoraverunt. Verosimile ut hosce hymnos mediæ latinitatis constructos esse juxta formam celticæ poesis quæ tune vigebat, et quæ jam assonantiam finalem præbet in antiquis ejus reliquiis huc-usque detectis. Profecto carmina hibernica et brittanica vetustiora quæ ad nos pervenerunt sæculum octavum vel septimum superare non videntur. Sed temere non est affirmare celticas gentes quæ moris consuetudinisque majorum tertaces semper fuerunt, jam multo antea, primis nempe vulgaris ævi sæculis, eamdem poeticam formam adhibuisse" ("Glossæ Hibernicæ Veteres Codicis Taurinensis." Lutetiæ. 1869. p. xxxi.).