← Table of contents
A Literary History of Ireland, from Earliest Times to the Present Day

Note 31 — Chapter XV

Reading edition

"Post hæc verba de illo descendens monticellulo, et ad monasterium revertens, sedebat in tugurio Psalterium scribens; et ad ilium tricesimi tertii psalmi versiculum perveniens ubi scribitur, Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono, Hic, ait, in fine cessandum est paginæ; quæ vero sequuntur Baitheneus scribat. Sancto convenienter congruit decessori novissimus versiculus quem scripserat, cui numquam bona deficient æterna: succesori vero sequens patri, spiritalium doctori filiorum, Venite filii, audite me, timorem Domini docebo vos, congruenter convenit; qui, sicut decessor commendavit, non solo ei docendo sed etiam scribendo successit."

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings