Note 668 — Chapter III
Reading edition
The proceedings of the conference are given in full in the Acta Ratisbonensia. By far the most succinct account is to be found in Calvin’s letter to Farel of date 11th May 1541. He says of the discussion about the sacraments: In sacramentis rixati sunt nonnihil: sed quum nostri suas illis cæremonias, ut res medias, permitterent, usque ad cænam progressi sunt. Illic fuit insuperabilis scopulus. Repudiata transubstantiatio, repositio, circumgestatio, et reliqui superstitiosi cultus. Hæc adversariis nequaquam tolerabilia. Collega meus (Bucer), qui totus ardet studio concordiæ, fremere et indignari, quod intempestive fuissent motæ eiusmodi quæstiones, Philippus (Melanchthon) in adversam partem magis tendere, ut rebus exulceratis omnem pacificationis spem præcideret. Nostri habita consultatione, nos convocarunt. Jussi sumus omnes ordine dicere sententias: fuit una omnium vox, transubstantiationem rem esse fictitiam, repositionem superstitiosam, idololatricam esse adorationem, vel saltem periculosam, quum fiat sine verbo Dei. Me quoque exponere latine oportuit quid sentirem. Tametsi neminem ex aliis intellexeram (because they spoke in German), libere tamen sine timore offensionis, illam localem præsentiam damnari: adorationem asserui mihi esse intolerabilem. Crede mihi, in eiusmodi actionibus opus est fortibus animis, qui alios confirment.... Scriptum deinde a Philippo compositum, quod ubi Granvellano oblatum est, asperis verbis repudiavit, quod illi tres delecti ad nos retulissent. Hæc quum fiant in ipso limine, cogita quantum adhuc supersit difficultatis, in missa privata, sacrificio, in communicatione calicis. Quid si ad apertam præsentiæ confessionem veniretur? quanti tumultus effervescerent? (Corpus Reformatorum, xxxix. 215, 216)