Note 1690 — Chapter LVIII
Reading edition
Expositio in Antidotarium Nicolai, fol. 268, “... et hoc patet per experimentum accipiatur virga coryli recens et scindatur per medium medullae et ponatur frustum unum in manu una et aliud in alia manu, adinvicem coniungentur et hoc est quia unam alteri natum est conjungi naturaliter quia ex eis fiebat naturaliter unum conjunctum, et ideo unum natum est alteri conjungi excitatum per virtutem alterius. Et per illud faciunt vetulae carmen suum in matrimonium: dicunt enim quod quando aliquis desponsat aliquam, quod illae virgae coryli si conjungantur matrimonium erit ad bonum, si non, non: sed dicunt carmen aliquid operari ad hoc quod nisi dicerent, conjungerentur tarnen sive ad bonum sive ad malum.”