← Table of contents
A History of Magic and Experimental Science, Volume 1 (of 2)

Note 3053 — Chapter XXXIII · TREATISES ON THE ARTS BEFORE THE INTRODUCTION OF ARABIC ALCHEMY

Reading edition

II, prologus (closing passage). “Huius ergo imitator desiderans fore, apprehendi atrium agiae Sophiae conspicorque cellulam diversorum colorum omnimodo varietate refertam et monstrantem singulorum utilitatem ac naturam. Quo mox inobservato pede ingressus, replevi armariolum cordis mei sufficienter ex omnibus, quae diligenti experientia sigillatim perscrutatus, cuncta visu manibusque probata satis lucide tuo studio commendavi absque invidia. Verum quoniam huiusmodi picturae usus perspicax non valet esse, quasi curiosus explorator omnibus modis elaboravi cognoscere, quo artis ingenio et colorum varietas opus decoraret, et lucem diei solisque radios non repelleret. Huic exercitio dans operam vitri naturam comprehendo, eiusque solius usu et varietate id effici posse considero, quod artificium, sicut visum et auditum didici, studio tuo indagare curavi.” Ilg’s Latin text (1874).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings